mum portum secus mare in se retinet. Crastina autem die venerunt nostri ut undique invaderent illam inveneruntque vacuam[1] et intrantes hospitati sunt[2] in ea usque dum obsessio esset ante urbem Archae. Est prope istam alia urbs que dicitur Maraclea ; ammiralius qui eam regebat pactus est cum nostris et misit nostros in civitatem[3] nostraque vexilla.
[35.] Dux quoque Godefridus et Boamundus Flandrensisque comes venerunt usque ad Lichiam civitatem ; disseparavit enim se Boamundus ab illis et reversus est Antiochiam.
Illi vero venerunt et obsederunt quandam urbem cui nomen Gibellum. Audiens itaque Raimundus comes de Sancto Egidio quod innumerabilis gens paganorum rueret super nos ad certum bellum, illico consilium habuit cum suis ut mandaret[4] senioribus qui erant[5] in obsidione Gibelli quatinus eis subvenirent[6]. Quod illi audientes[7] statim pacti sunt cum ammiralio, facientes pacem cum eo, et acceperunt equos et aurum dimiseruntque urbem, venientes ad nos[8] in adjutorium ; sed illi[9] non venerunt ad bellum contra nos ; itaque comites predicti hospitati sunt ultra flumen ibique obsederunt castrum illud.
Non multo post equitaverunt nostri contra Tripolim