Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/234

E Wikisource
Haec pagina emendata est

vos fructus properasse[1], quia in medio martio comedebamus novellas fabas, medio quoque aprili frumentum, consiliati sunt nostri dicentes bonum valde esse Hierosolimitanum iter explere cum novis fructibus.

[36.] Discessimus igitur a castro et pervenimus Tripolim in via feria, xiiio die intrante maio ibique fuimus per iii dies. Tandem concordatus est rex Tripolis cum senioribus illisque continuo dissolvit plus quam ccc peregrinos qui illic capti erant[2]deditque xv milia bisanteorum[3] et xv equos magni precii[4] ; dedit eciam nobis magnum mercatum equorum, asinorum omniumque bonorum, unde nimis ditata est omnis Christi milicia. Pactus est vero cum illis quia, si bellum quod eis ammiralius Babylonie parabat possent devincere et Hierusalem apprehendere, ille christianus efficeretur terramque ab eis recognosceret atque tali modo factum est placitum.

Nos autem discessimus ab urbe in iia feria mensis maii transivimusque per viam artam et arduam tota die ac nocte[5] et pervenimus ad castrum cui nomen, Bethelon, deinde ad urbem que dicitur Zebar[6] secus

  1. propinquasse C.
  2. in vinculum tenebantur, insuper et quindecim C (necnon et quindecim ).
  3. bizancios  ; bizanteos B, C.
  4. precii dedit eis. Donavit vero nobis (donavit etiam C², C³).
  5. quotidie et tota nocte A², A³.
  6. Zebari B, C.