murum et unam scalam ereximus ad majorem murum[1], super quam ascendebant nostri milites et cominus percuciebant[2] Saracenos suis ensibus et lanceis et defensores civitatis ; fueruntque mortui multi ex nostris, sed plures ex illis. In illa autem obsidione panes ad emendum invenire non poteramus fere per spacium dierum x, donec venit nuncius nostrarum navium, et in nimia pressura sitis detenti fuimus, ita ut per nimium terrorem et pavorem per vi milia nostros potaremus equos et alia animalia. Siloa namque fons, qui est ad radicem montis Sion[3] sustinebat nos, sed tamen cara vendebatur aqua inter nos.
Postquam enim venit nuncius nostrarum navium, acceperunt inter se nostri seniores consilium quemadmodum milites mitterent, qui fideliter custodirent homines et naves in portu Japhie. Summo autem diluculo exierunt c milites de exercitu Raimundi, comitis S[ancti] Egidii, Raimundus Piletus et Achardus de Mommellou[4] et Willelmus de Sabra, et ibant cum fiducia ad portum. Diviserunt se denique xxx milites ex nostris ab aliis et invenerunt dcc Arabes et Turcos ac Saracenos de exercitu admiralii[5], quos invaserunt fortiter Christi milites ; sed tam magna fuit virtus illorum super nostros, ut undique circumcingerent illos et