Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/242

E Wikisource
Haec pagina emendata est

occiderunt Achardum de Mommellou[1] et pauperes homines pedites.

Cum autem tenerent nostros jam inclusos, qui omnes putabant mori, venit alius[2] quidam nuncius, dicens Raimundo Pileto : « Quid hic astas[3] cum his militibus ? Ecce omnes nostri in nimia[4] districtione Arabum et Turcorum et Saracenorum sunt et forsitan in hac hora omnes mortui sunt : succurrite ergo illis, succurrite ! » Audientes nostri hec, statim cucurrerunt celeri cursu et festinanter pervenerunt usque ad illos preliando. Paganorum vero gens[5], videns Christi milites, divisit se[6] et fecerunt duo agmina. Nostri autem, invocato Christi nomine, tam acriter invaserunt illos incredulos[7] ut quisque miles prosterneret suum. Videntes vero illi quod non possent stare ante Francorum fortitudinem, timore nimio perterriti, verterunt scapulas retro ; quos nostri persequentes fere per spacia iv milium, occiderunt multos ex eis unumque retinuerunt vivum, qui nova eis per ordinem diceret ; retinuerunt quoque ciii equos.

In eadem obsidione tanta oppressione sitis fuimus gravati, ut sueremus coria boum et bufalorum in quibus deferebamus aquas[8] fere per spacium vi miliariorum ; ex illis quippe vasculis fetida utebamur aqua et quantum ex olida aqua et hordeaceo[9] pane in nimia districtione et afflictione eramus cotidie. Saraceni namque in cunctis fontibus et aquis latentes[10] insidiabantur nostris eosque ubique occidebant et dilaniabant ; animalia quoque secum in suas cavernas et speluncas deducebant.

  1. Montemerlo .
  2. aliis .
  3. stas A², A³, C.
  4. magna A², A³.
  5. pagani vero C.
  6. diviserunt se C.
  7. incredulos omis dans C.
  8. aquam C¹, C².
  9. hordacio A³, C¹ ; ordeacio  ; hordeicio A², C³ ; ordeicio .
  10. latenter .