Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/244

E Wikisource
Haec pagina emendata est

[38.] Tunc seniores nostri ordinaverunt quomodo ingeniare possent civitatem, ut ad adorandum nostri Salvatoris intrarent Sepulcrum, feceruntque duo lignea castra et alia plura machinamenta. Dux Godefridus. suum fecit castrum cum machinis et Raimundus[1] comes[2] similiter, quibus[3] de longinquis terris attrahebant[4] ligna. Saraceni igitur[5], videntes nostros facientes has machinas, mirabiliter muniebant[6] civitatem et turres nocte accrescebant.

Videntes autem nostri seniores ex qua parte esset civitas magis languida, illuc in quadam nocte sabbati[7] deportaverunt nostram machinam et ligneum castrum in orientalem partem. Summo autem diluculo erexerunt ea[8] et aptaverunt et ornaverunt castrum in ima et iia et iiia feria. Comes[9] namque S[ancti] Egidii a meridiana plaga reficiebat suam machinam. Interea in tanta pressura sitis fuimus districti[10], ut unus homo non posset pro uno denario ad sufficenciam habere aquam aut exstinguere sitim suam.

Nocte vero ac die, in iva et va feria, mirabiliter[11] aggredimur civitatem[12] ex omni parte[13] ; sed, antequam invaderemus eam, ordinaverunt episcopi et sacerdotes, predicando et commonendo omnes, ut processionem

  1. Raimundus omis dans C.
  2. comes S. Egidii C.
  3. ad quorum opus C.
  4. attrahebantur C.
  5. porro Saraceni videntes C.
  6. munire ceperunt C², C³ ; ceperunt munire .
  7. sabati .
  8. eam .
  9. comes namque… suam machinam omis dans C¹.
  10. districti omis dans C.
  11. mirabiliter omis dans A².
  12. urbem C.
  13. ex omni parte omis dans C.