Deo in circuitu Hierusalem celebrarent et orationes atque elemosinas[1] et jejunia fideliter facerent.
Sexta vero feria, summo mane, undique aggredimur urbem et nichil ei nocere potuimus ; eramusque omnes stupefacti ac in nimio pavore. Appropinquante autem hora, scilicet in qua Dominus noster Ihesus Christus dignatus est pro nobis sufferre patibulum crucis, nostri milites fortiter pugnabant in castello, videlicet dux Godefridus et comes Eustachius, frater ejus. Tunc ascendit quidam miles ex nostris, Letholdus[2] nomine, super murum urbis. Mox vero, ut ascendit, omnes defensores civitatis fugerunt per muros et per civitatem nostrique subsecuti persequebantur eos occidendo et detruncando usque ad templum Salomonis ibique talis occisio fuit, ut nostri in sanguine illorum pedes usque ad cavillas mitterent.
At Raimundus comes a meridie conduxit suum exercitum et castellum[3] usque prope murum. Sed inter castellum et murum erat quedam fovea[4] ; feceruntque pre-