Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/248

E Wikisource
Haec pagina emendata est

conari ut, si quis[1] in illam foveam portasset iii petras[2], unum haberet denarium. Perduravit hec impletio per iii dies et noctes ; tandem, plena fovea, conduxerunt castellum juxta murum. Illi autem qui intus erant mirabiliter preliabantur cum nostris igne et lapidibus. Audiens itaque comes quod Franci essent in urbe[3], suis dixit hominibus : « Quid tardatis ? Ecce omnes Francigene sunt jam in urbe. »

Ammiralius itaque qui erat in Turri David reddidit se comiti eique aperuit portam ubi peregrini persolvere solebant tributa. Intrantes autem civitatem, nostri peregrini persequebantur et occidebant Saracenos usque ad templum Salomonis, in quo congregati dederunt nostris maximum bellum per totum diem, ita ut sanguis illorum[4] per totum templum flueret. Tandem, superatis paganis, apprehenderunt nostri masculos et feminas sat in templo et occiderunt quos voluerunt et quos voluerunt retinuerunt vivos. Super vero templum[5] Salomonis erat maxima paganorum congregatio utriusque sexus quibus Tancredus et Gaston de Beert[6] dederunt sua vexilla. Mox cucurrerunt per universam urbem, capientes aurum et argentum, equos et mulos domosque plenas omnibus bonis.

  1. aliquis A¹, B, C.
  2. tres portas (sic) deportaret A², A³ ; tres deportaret petras C.
  3. civitate A², A³.
  4. occisorum flueret per totum diem C.
  5. templum vero .
  6. Beert A², A³ ; Ber .