Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/264

E Wikisource
Haec pagina emendata est

APPENDIX


Situs urbis Antiochie[1].

Hec urbs Antiochia scilicet valde est pulchra et honorabilis, quia infra muros ejus sunt iv montanee[2] maxime et nimis alte. In altiori quoque[3] est castellum edificatum, mirabile et nimis forte. Deorsum est civitas honorabilis et conveniens omnibusque ornata honoribus, quoniam multe ecclesie sunt in ea edificate, ccc et lx monasteria in se continet. Sub suo jugo continet patriarcha cliii episcopos.

Clauditur civitas duobus muris, major quoque valde est altus et mirabîliter latus magnisque lapidibus compositus, in quo sunt ordinate ccccl turres modisque omnibus est civitas formosa ; ab oriente clauditur iv magnis montaneis ; ab occidente secus muros urbis fluit quoddam flumen, cui nomen Farfar[4]. Que civi-

  1. Titre en marge dans B, omis dans A et C¹ ; de situ civitatis Antiochie C¹, C².
  2. montane A², A³, B.
  3. quoque montanea C.
  4. À la suite de ce mot, B et Tudebode, p. 89, ajoutent : et ita noluerunt stulte neque inane dimittere regalem civitatem Antiochiam, quae tantae auctoritatis fuit quod eam prius.