ut, si quis animam suam salvam facere vellet, non dubitaret humiliter viam incipere Domini ac, si denariorum ei deesset copia, divina ei satis daret misericordia. Ait namque dominus apostolicus : « Fratres, vos[1] oportet multa pati pro nomine Christi, videlicet miserias, paupertates, nuditates, persecutiones, egestates, infirmitates, fames, sites et alia hujusmodi, sicuti Dominus ait suis discipulis : Oportet vos pati multa pro nomine meo et : Nolite erubescere loqui ante facies hominum ; ego vero dabo vobis os et eloquium ac deinceps : Persequetur vos larga retributio. »
Cumque jam[2] hic sermo paulatim per universas regiones ac Galliarum patrias cepisset crebrescere, Franci audientes talia, protinus in dextra suere scapula cruces inceperunt[3], dicentes sese Christi unanimiter sequi vestigia, quibus de manu erant redempti tartarea.
[2.] Jamjamque Gallie suis remote sunt domibus[4] feceruntque denique tres partes Galli[5]. Una pars Francorum in Hungarie intravit regionem, scilicet Petrus Heremita[6] et dux Godefridus et Balduinus[7] fraier ejus et Balduinus cornes de Monte. Isti potentissimi milites et alii plures quos ignoro venerunt per viam quam jamdudum Karolus Magnus, mirificus rex Francie, aptari fecit usque Constantinopolim.
- ↑ nos B. Dans A², on a essayé postérieurement de corriger vos en nos.
- ↑ jam omis dans A¹.
- ↑ in dextra fecere cruces suere scapula B ; crucem C ; cruces inceperunt omis dans A².
- ↑ Galli e suis remoti B ; suis remotae sunt sedibus C.
- ↑ Galli tres partes A¹, B, C.
- ↑ eremita A³, C¹, C³.
- ↑ Baldoinus A¹ ; Baldewynus C¹.