Petrus vero supradictus primus venit Constantinopolim iii kalendas augusti[1] et cum eo maxima gens Alamannorum. Illic invenit Longobardos[2] et alios plures congregatos quibus imperator jusserat dari mercatum sicuti erat in civitate dixitque illis : « Nolite transmeare Brachium donec veniat maxima christianorum virtus, quoniam vos tanti non estis, ut cum Turcis preliari[3] valeatis », ipsique Christiani nequiter deducebant se, quia palatia urbis sternebant et ardebant, et auferebant plumbum quo ecclesie erant cooperte et vendebant Grecis. Unde[4] imperator iratus[5] jussit[6] eos transmeare Brachium.
Postquam autem[7] transfretaverunt, non cessabant agere omnia mala, comburentes et devastantes domos et ecclesias. Tandem pervenerunt Nicomediam[8], ubi divisi sunt Longobardi[9] et Alamanni a Francis, quia Franci tumebant superbia. Elegerunt[10] Longobardi[11] seniorem super se, cui nomen Rainaldus[12] ; Alamanni
- ↑ in k[a]l[endis] augusti A³ ; kalendis augusti B.
- ↑ Lombardos et Langobardos A¹, A³, B, C.
- ↑ praeliare B, C².
- ↑ Inde A¹.
- ↑ iratus est jussitque eos B, C².
- ↑ moxque jussit C¹.
- ↑ autem omis dans A¹, A³, B, C.
- ↑ Nichomediam A².
- ↑ Lombardi et Langobardi A¹, A³, B, C.
- ↑ elegerunt autem C¹.
- ↑ Lombardi et Langobardi A¹, A³, B, C.
- ↑ Reinaldus A³, B ; Rainoldus C², C³.