Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina emendata est

similiter. Et intraverunt in Romaniam et per iiii dies ierunt ultra Nicenam[1] urbem inveneruntque quoddam castrum, cui nomen Exerogorgo, quod erat vacuum gente et apprehenderunt illud, in quo[2] invenerunt satis frumenti et vini et carnis et omnium bonorum abundantiam.

Audientes itaque Turci[3] quod Christiani essent in castro, venerunt obsidere illud. Ante portam castri erat puteus et ad pedem castri fons vivus, juxta quem exiit Rainaldus insidiari Turcos[4]. Venientes vero Turci in die dedicationis S. Michaelis[5] invenerunt Rainaldum et qui cum eo erant, occideruntque Turci multos ex eis, alii vero[6] fugerunt in castrum, quod confestim Turci obsederunt eisque aquam abstulerunt. Fuerantque nostri in tanta afflictione sitis, ut flebotomarent suos equos et asinos, quorum sanguinem bibebant[7] ; alii mittebant zonas atque panniculos in piscinam et inde exprimebant aquam in os suum ; alii mingebant in pugillo alterius et bibebant ; alii fodiebant humidam terram et supinabant se terramque sternebant super pectora sua pro nimia arriditate sitis. Episcopi vero et presbyteri confortabant nostros et commonebant ne deficerent[8].

  1. Nicaenam A³, C¹, C².
  2. et invenerunt in eo , .
  3. Thurci .
  4. Turcis C¹, C³.
  5. Mikaelis B ; qui est iii kal. oct.  ; qui est in kal. oct. B (même leçon dans l’ « Hist. belli sacri », p. 175).
  6. vero omis dans A¹, B, C ; qui remanserunt vivi B (même leçon dans Tudebode, p. 12, et dans « Hist. belli sacri », p. 175).
  7. biberent A², A³, C.
  8. ne deficerent, dicentes : Estote ubique fortes in fide Christi et nolite eos timere qui vos persequuntur sicuti Dominus dicit : « Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam vero non possunt occidere » B (ce discours, qui ne figure dans aucun manuscrit, est manifestement une addition postérieure. Les mots entre guillemets sont empruntés à Math., X, 28).