Hec tribulatio fuit per viii dies. Denique dominus Alamannorum[1] concordatus est cum Turcis ut traderet socios illis et, fingens se exire ad bellum, fugit ad illos et multi cum eo. Illi autem qui Dominum negare noluerent capitalem sentenciam susceperunt ; alios quos ceperunt vives adinvicem diviseruni quasi oves ; alios miserunt ad signum et sagittabant eos ; alios vendebant et donabant quasi animalia. Quidam conducebant suos in domum suam, alios in Corosanum, alios in Antiochiam, alios in Aleph aut ubi ipsi manebant. Isti primo felix acceperunt martirium pro nomine Domini Ihesu.
Audientes denique Turci quod Petrus Heremita et Guualterius[2] Sinehabere fuissent in Cyvito[3], que supra Nicenam urbem est, venerunt illuc cum magno gaudio ut occiderent illos et eos qui cum ipsis erant. Cumque venissent[4], obviaverunt Guualterio cum suis, quos Turci mox occiderunt. Petrus vero Heremita paulo ante ierat Constantinopolim, eo quod nequibat refrenare illam diversam gentem que nec illum nec verba ejus audire volebat. Irruentes vero Turci super eos, occi-
- ↑ Rainaldus dominus C¹ ; Alamannorum Reinaldus A³, B (on remarquera que A¹ et A² concordent pour ne pas donner le nom du chef des Allemands ; sur cette question, voir plus haut, p. 8, note 1).
- ↑ Vualterius A² ; Gauterius cognomento C¹ ; Walterius A³, C² ; Galterius, dans Tudebode, p. 13.
- ↑ Cyvico A¹ ; Civito A³, C¹, C² ; civitate A² ; Sivito C³.
- ↑ venissent laetantes B.