mittebat armigeros suos per singulos dies ut paleas et alia equis necessaria asportarent[1]. Et jam[2] cum putarent exire fiducialiter quo vellent, iniquus imperator Alexius[3] imperavit Turcopolis et Pincinatis[4] invadere illos et occidere[5]. Balduinus itaque frater ducis hec audiens, misit se in insidiis tandemque invenit eos[6] occidentes gentem suam eosque invasit forti animo ac, Deo juvante, superavit eos[7] et, apprehendens lx ex eis, partem occidit, partem duci fratri suo presentavit.
Quod cum audisset imperator, valde iratus est. Videns vero dux inde iratum imperatorem, exiit cum suis de burgo et hospitatus est extra urbem. Sero autem facto, infelix imperator jussit suis exercitibus[8] invadere ducem[9] cum Christi gente. Quos dux[10] persequens invictus cum Christi militibus, vii ex illos occidit, persequendo alios ad portam civitatis. Reversusque dux[10] ad sua tentoria, mansit inibi per v dies, donec pactum
- ↑ apportarent A², A³, C¹, C³.
- ↑ jam omis dans A¹.
- ↑ Alexius sagaciter faciebat eos excubare B, C¹.
- ↑ Pinzinacis A¹ ; Pincinatis A³, B, C.
- ↑ suisque Turcopolis et Pincinatis imperabat eos invadere A³, B, C².
- ↑ illos A², C².
- ↑ illos A², C.
- ↑ suos exercitus C.
- ↑ ducem omis dans A¹.
- ↑ 10.0 10.1 dux omis dans A³, C¹, C³.