iniit cum imperatore dixitque illi imperator ut transfretaret Brachium Sancti Georgii permisitque[1] eum habere omnem mercatum ibi, sicut est Constantinopoli, et pauperibus elemosinam[2] erogare unde potuissent vivere.
[4.] At bellipotens Boamundus, qui erat in obsidione Malfi Scafardi Pontis, audiens venisse innumerabilem gentem Christianorum de Francis[3], ituram ad Domini sepulcrum et paratam ad prelium contra gentem paganorum, cepit diligenter inquirere que arma pugnandi hec gens deferat et quam ostensionem Christi in via[4] portet vel quod signum in certamine sonet. Cui per ordinem hec dicta sunt : « Deferunt arma ad bellum congrua ; in dextra[5] vel inter utrasque scapulas crucem Christi bajulant ; sonum vero : Deus le volt ! Deus le volt ! Deus le volt[6] ! una voce conclamant. » Mox sancto commotus Spiritu jussit preciosissimum[7] pallium, quod apud se habebat, incidi totumque statim in cruces expendit.
Cepit tunc ad eum vehementer concurrere maxima pars militum qui erant in obsidione illa, adeo ut Roge
- ↑ promisitque A³, B.
- ↑ elemosynam A² ; eleemosynam A³, B, C.
- ↑ de Francia C¹, C³.
- ↑ quam ostensionem in via Christi portet A², A³, C.
- ↑ dextera C³.
- ↑ Deus vult, Deus vult, Deus vult A, C ; les manuscrits consultés par Bongars (B) paraissent avoir conservé la forme primitive traduite en latin par les copistes de A et C. Cf. Tudebode : « Deus lo vult ! » Baudri de Dol donne les deux formes : « Deus vult, Deus volt ! »
- ↑ pretiosissimum A², A³, B, C.