Quod audiens Tancredus, rediit retro et projectus[1] in flumen natando pervenit ad alios ; et ii millia[2] miserunt se in flumen sequendo[3] Tancredum. Tandem invenerunt Turcopolos et Pincinacos[4] dimicantes cum nostris, quos repente fortiter invaserunt et prudenter eos superaverunt ; et apprehenderunt plures ex illis et duxerunt illos ligatos ante domini Boamundi presentiam quibus ait ipse : « Quare, miseri, occiditis[5] gentem Christi et meam ? Ego cum vestro imperatore nullam altercationem habeo. » Qui responderunt : « Nos nequimus aliud agere ; in roga imperatoris locati[6] sumus et quicquid nobis imperat[7] nos oportet implere. » Quos Boamundus impunitos permisit abire.
Hoc bellum factum est in ivta feria, que est caput jejunii. Per omnia benedictus Deus. Amen[8].
[NARRATIO SECUNDA]
[5.] Mandavit[9] infelix imperator simul cum nostris nunciis uni ex suis, quem valde diligebat, quem et corpalatium vocant, ut nos secure deduceret per ter