Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/70

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ram suam, donec veniremus Constantinopolim. Cumque transiremus ante illorum civitates, jubebat habitatoribus terre ut nobis asportarent[1] mercatum, sicut faciebant et illi quos diximus. Certe tantum timebant fortissimam gentem domini Boamundi ut nullum nostrorum sinerent intrare muros civitatum. Volueruntque nostri quoddam castrum[2] aggredi et apprehendere, eo quod erat plenum omnibus bonis ; sed vir prudens Boamundus noluit consentire, tantum pro justicia terre quantum[3] pro fiducia imperatoris. Unde valde[4] iratus est[5] cum[6] Tancredo et aliis omnibus. Hoc factum est vespere ; mane vero facto, exierunt habitatores castri et cum processione deferentes in manibus cruces, venerunt in presenciam Boamundi. Ipse vero gaudens recepit eos et cum leticia abire permisit illos[7].

Deinde venimus ad quamdam urbem que dicitur Serra, ubi nostra fiximus tentoria et sat habuimus mercatum illis diebus conveniens. Ibi Boamundus concordatus[8] est cum duobus corpalatiis[9] et pro amicicia[10] eorum ac pro justicia terre jussit reddi omnia animalia que nostri depredata[11] tenebant[12]. Deinde pervenimus[13] ad Rusam civitatem. Grecorum autem gens

  1. apportarent A¹, B, C.
  2. castellum .
  3. tam… quam C.
  4. valde omis dans A².
  5. est propter hoc B et « Hist. belli sacri », p. 178.
  6. cum omis dans C.
  7. illos omis dans C¹ et C².
  8. ibique doctus Boamundus optime concordatus B.
  9. corpalaciis .
  10. Sic dans A¹ et A² ; amicitia A³, B, C.
  11. deperdata .
  12. tenebant et corpalatius illi promiserat missos retro mandare et hominibus illis animalia per ordinem reddi B et C¹ (texte altéré et inintelligible) ; et chorpalasiis illis promiserat retro missis mandare et illa omnia animalia per ordinem reddi dans l’ « Hist. belli sacri », p. 178, leçon plus correcte de ce qu’on peut considérer comme une interpolation. Ce passage ne figure pas dans Tudebode, mais Baudri de Bourgueil (I, 19, p. 24) le résume.
  13. pervenimus de castello in castellum et de villa in villam B et « Hist. belli sacri », p. 178.