exibat et veniebat gaudens in occursum domini Boamundi, nobis deferens maximum mercatum, ibique nostros tetendimus papiliones in quarta feria ante Cenam Domini ; ibi etiam Boamundus[1] totam gentem suam dimisit perrexitque loqui[2] cum imperatore[3] Constantinopolim[4], ducens[5] secum paucos milites. Tancredus[6] remansit caput milicie Christi vidensque peregrinos cibos emere, ait intra se quod exiret extra viam et tunc populum conduceret ubi feliciter viveret. Denique intravit in vallem quamdam plenam omnibus bonis que corporalibus nutrimentis[7] sunt congrua, in qua Pascha Domini devotissime celebravimus.
[6.] Cum[8] imperator audisset honestissimum virum Boamundum ad se venisse, jussit eum honorabiliter recipi et caute hospitari extra urbem. Quo hospitato imperator[9] misit pro eo, ut veniret loqui[10] simul secreto secum. Tunc illuc quoque[11] venit dux Godefridus cum fratre suo, ac deinde comes Sancti Egidii appropinquavit civitati. Tunc imperator, anxiens et bulliens ira, cogitabat quemadmodum callide fraudulenterque comprehenderet[12] hos Christi milites ; sed, divina gratia
- ↑ doctus Boamundus B, C.
- ↑ loqui omis dans A², A³.
- ↑ iniquissimo imperatore B.
- ↑ Constantinopolim suisque hominibus imperavit dicens : « Modeste appropinquate civitatem, ego autem ibo prius » B, C¹ et Tudebode, p. 18 ; « Hist. belli sacri », p. 178 ; Baudri de Bourgueil, I, 19, p. 24.
- ↑ ducens tum A¹ ; qui et ducit B.
- ↑ Tancredus ergo C¹ ; vero C², C³.
- ↑ incrementis A², A³, C¹, C³.
- ↑ Cum autem C.
- ↑ malignus imperator B.
- ↑ loqui omis dans A².
- ↑ Tunc omis dans B ; quoque omis dans A¹.
- ↑ comprehenderent A¹, A³, B, C¹.