tem dedit ; juravit etiam quia veniret nobiscum pariter cum suo exercitu per terram et per mare et nobis mercatum terra marique fideliter daret ac omnia nostra perdita diligenter restauraret, insuper et neminem nostrorum peregrinorum conturbari vel contristari in via Sancti Sepulcri vellet aut permitteret.
Comes autem Sancti Egidii erat hospitatus extra civitatem[1] in burgo gensque sua remanserat retro. Mandavit itaque imperator comiti ut faceret ei hominium et fiduciam[2] sicut alii fecerunt. Et dum imperator hec mandabat[3] comes meditabatur qualiter vindictam de imperatoris exercitu habere posset[4]. Sed dux Godefridus et Rotbertus comes Flandrensis aliique principes dixerunt ei injustum fore contra Christianos pugnare. Vir quoque sapiens Boamundus dixit quia, si aliquid injustum imperatori faceret et fiduciam ei facere prohiberet, ipse ex imperatoris parte fieret. Igitur comes, accepto consilio a suis, Alexio vitam et honorem juravit, quod nec per se nec per alium ei aufere consentiat[5], cumque de hominio appellaretur, non se pro capitis periculo id facturum respondit. Tunc gens domini Boamundi appropinquavit Constantinopolim[6].
[7.] Tancredus vero et Richardus de Principatu prop-