ter jusjurandum imperatoris latenter transfretaverunt Brachium, et fere omnis gens Boamundi juxta illos. Et mox exercitus comitis sancti Egidii appropinquavit Constantinopolim[1]. Comes vero remansit ibi cum ipsa sua gente. Boamundus[2] itaque remansit cum imperatore, ut cum eo consilium acciperet quomodo mandarent mercatum gentibus que erant ultra Nicenam civitatem. Dux itaque Godefridus ivit prius Nicomediam simul cum Tancredo et aliis omnibus fueruntque ibi per iii dies.
Videns vero dux quod nulla via pateret per quam posset conducere has gentes usque Nicenam civitatem, quoniam per illam viam per quam alii prius transierant, non posset modo tota[3] gens transire, misit ante se iii millia hominum cum securibus et gladiis qui incidissent et aperuissent[4] hanc viam que patefacta staret nostris peregrinis usque Nicenam urbem. Que via fuit aperta per angustam et nimis immensam montanam[5] et faciebant retro per viam cruces ferreas ac ligneas quas ponebant super stipites, ut eas nostri peregrini cognoscerent. Interea pervenimus ad Nicenam, que est caput totius Romanie in iiiio die, pridie[6] nonas maii, ibique castrametati sumus.
Priusquam autem dominus Boamundus venisset ad nos, tanta inopia panis fuit inter[7] nos ut unus panis ven-