Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/80

E Wikisource
Haec pagina emendata est

deretur xx aut xxx denariis. Postquam venit vir prudens Boamundus, jussit maximum mercatum conduci per mare ; et pariter utrinque veniebant, ille per terram, ille per mare ; et fuit maxima ubertas in tota Christi milicia.

[8.] In die autem Ascensionis Domini cepimus urbem circumquaque[1] invadere et edificare instrumenta lignorum atque turres ligneas, quo possemus murales turres sternere. Tam fortiter et tam acriter aggredimur[2] urbem[3] per duos dies, ut etiam foderemus murum urbis. Turci quippe[4] qui erant in urbe miserunt nuntios aliis qui venerant adjutorium civitati dare in hunc modum, quo[5] audacter secureque approximent et per meridianam introeant portam, quoniam ex illa parte[6] nemo eis erit obviam nec contristabit.

Que porta ipsa die a comite Sancti Egidii in die sabbati post Ascensionem Domini et episcopo Podiensi hospitata fuit. Qui comes, veniens ex alia parte, protectus divina virtute ac terrenis fulgebat armis cum suo fortissimo exercitu ; hic itaque invenit contra nos venientes Turcos. Qui, undique signo crucis armatus, vehementer irruit super illos atque superavit dederuntque fugam et fuit mortua maxima pars illorum[7]. Qui rursus venerunt auxilio aliorum gaudentes et exsultantes

  1. undequaque B.
  2. aggressi sumus C.
  3. civitatem .
  4. quippe, licet gens barbara B.
  5. quod A³, B, C¹, C².
  6. parte omis dans A¹ et B
  7. dederunt… illorum omis dans C.