ad certum bellum, trahentes secum funes, quibus nos ligatos ducerent Corosanum. Venientes autem letantes, ceperunt ex cacumine montis paulatim descendere. Quotquot descenderunt, illic cesis capitibus a manibus[1] nostrorum remanserunt ; projiciebant autem nostri capita occisorum funda in urbem, ut inde Turci magis terrerentur.
Denique comes Sancti Egidii et episcopus Podiensis consiliati sunt in unum qualiter facerent suffodi quamdam turrim que erat ante tentoria eorum ; ordinati sunt homines qui hanc suffodiant[2] et arbaliste et sagittarii, qui eos undique defendant[3]. Foderunt namque illam usque ad radices muri, submiseruntque postes et ligna ac deinde miserunt ignem. Sero autem facto, cecidit turris jam in nocte, sed quia nox erat non potuerunt preliari cum illis ; nocte vero illa surrexerunt festinanter Turci et restauraverunt murum tam fortiter ut, veniente die, nemo posset eos ledere ex illa parte.
Modo venit Rotbertus[4] comes Nortmannie[5] et comes Stephanus et alii plures ac deinceps Rogerius de Barnavilla. Boamundus denique obsedit urbem in prima fronte et juxta eum[6] Tancredus et postea dux Godefridus ac deinde comes Flandrensis, juxta quem Rotbertus Nortmannus[7] et juxta eum comes Sancti Egidii, juxta quem Podiensis episcopus. Ita vero per terram fuit obsessa ut nemo auderet exire neque intrare[8] fueruntque ibi omnes congregati in unum. Et quis pote