Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/88

E Wikisource
Haec pagina emendata est

prima die qua recessimus a civitate, venimus ad quemdam pontem[1] ibique mansimus per duos dies. Tercia autem die, priusquam lux cepisset oriri, surrexerunt nostri et, quia nox erat, non viderunt tenere unam viam, sed sunt divisi per duo agmina et venerunt divisi per duos dies. In uno agmine fuit vir Boamundus et Rotbertus Nortmannus et prudens Tancredus et alii plures ; in alio fuit[2] comes Sancti Egidii et dux Godefridus et Podiensis episcopus et Hugo Magnus comesque Flandrensis et alii plures.

Tercia vero die irruerunt Turci vehementer super Boamundum et eos qui cum ipso erant. Continuo Turci[3] ceperunt stridere et garrire ac clamare excelsa dicentes diabolicum sonum nescio quomodo in sua lingua. Sapiens vir Boamundus videns innumerabiles Turcos procul stridentes et clamantes demoniaca voce, protinus jussit omnes milites descendere et tentoria celeriter extendere. Priusquam tentoria fuissent extensa, rursus dixit omnibus militibus : « Seniores et fortissimi milites Christi, ecce modo bellum angustum est undique circa nos. Igitur omnes eant[4] viriliter obviam illis et pedites prudenter et citius extendant tentoria. »

  1. quandam civitatem .
  2. in alio fuit… et alii plures omis dans A³.
  3. Turci videntes nostros .
  4. erant A², A³.