Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/90

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Postquam vero hoc totum factum est, Turci undique jam erant circumcingentes nos dimicando et jaculando[1] et mirabiliter longe lateque sagittando. Nos itaque, quamquam[2] nequivimus resistere illis neque sufferre pondus tantorum hostium, tamen pertulimus illuc unanimiter gradum. Femine quoque nostre in[3] illa die fuerunt nobis in maximo refugio, que afferebant ad bibendum aquam nostris preliatoribus et forsitan semper confortabant illos pugnantes et defendentes. Vir itaque sapiens Boamundus protinus mandavit aliis, scilicet comiti[4] de Sancto Egidio et duci[5] Godefrido et Hugoni Magno atque Podiensi[6] episcopo aliisque omnibus. Christi militibus quod[7] festinent et ad bellum citius approximent, dicens : « Et si hodie luctari volunt, viriliter veniant[8]. » Dux itaque Godefridus audax et fortis ac Hugo Magnus simul venerunt prius[9] cum suis exercitibus, episcopus quoque Podiensis prosecutus est illos una cum sua exercitu et comes de Sancto Egidio cum gente magna juxta illos.

Mirabantur ergo nostri valde unde esset exorta tanta multitudo Turcorum et Arabum et Saracenorum[10] et aliorum quos enumerare ignoro, quia pene omnes montes et colles et valles[11] et omnia plana loca intus et extra undique erant cooperta de illa excommunicata generatione. Facta est itaque sermo secretus inter nos laudan-

  1. jaculando ac spiculando A¹, B.
  2. quamquam omis dans A², A³, C², C³
  3. illa die .
  4. egregio comiti A³, B, C³.
  5. inclito duci B.
  6. honestissimo Podiensi B.
  7. quo A¹, B, C.
  8. À la suite de ce mot, B ajoute : Qui omnino prohibentes, deludentes illos et dicentes : « Verumtamen hoc fallacium est totum. » Nam nos credebamus jam illos esse tam pudentes quod amplius auderent se erigere et praeliari nobiscum. Ce passage se retrouve dans Tudebode, p. 25-26, et dans l’ « Hist. belli sacri », p. 182. C’est une interpolation manifeste reposant sur une tradition suspecte démentie par Raimond d’Aguilers (p. 240) et Anselme de Ribemont (Epistulae et chartae, p. 145).
  9. venerunt prius omis dans C¹.
  10. Sarracenorum A², A³, C¹.
  11. et valles omis dans A² et A³.