Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/94

E Wikisource
Haec pagina emendata est

et accepimus spolia multa, aurum, argentum, equos, asinos, camelos, oves et boves et plurima alia que ignoramus et, nisi Dominus fuisset nobiscum in bello et aliam cito nobis misisset aciem, nullus nostrorum evasisset, quia ab hora tercia usque in horam nonam perduravit hec pugna. Sed omnipotens Deus, pius et misericors, qui non permisit suos milites perire nec in manus inimicorum incidere, festine nobis adjutorium misit. Sed fuerunt illic mortui duo de nostris[1] a milites honorabiles, scilicet Godefridus de Monte Scabioso et Willelmus Marchisi filius, frater Tancredi, aliique milites et pedites quorum nomina ignoro.

Quis unquam tam sapiens aut doctus audebit describere prudenciam, miliciam et fortitudinem Turcorum ? Qui putabant terrere gentem Francorum minis suarum sagittarum, sicut terruerunt Arabes, Saracenos et Hermenios, Suranos[2] et Grecos. Sed, si Deo placet, nunquam valebunt tantum quantum, nostri. Verum tamen dicunt se esse de Francorum generatione et quia nullus homo naturaliter debet esse miles nisi Franci et illi. Veritatem dicam quam nemo audebit prohibere : certe, si in fide Christi et Christianitate sancta semper firmi fuissent et unum Dominum in trinitate confiteri voluissent Deique filium natum de virgine[3], passum et resurrexisse[4] a mortuis[5] et in celum ascendisse suis cernentibus discipulis[6] consolationemque[7] Sancti Spiritus perfecte misisse[8] et eum in celo et in terra regnantem

  1. de nostris omis dans A², A³, C² ; ex nostris B, C¹, C³.
  2. Suranios  ; Surianos B.
  3. virgine matre A¹, B, C¹, C².
  4. resurgentem B ; même leçon dans Tudebode, p. 28, et dans l’ « Hist. belli sacri », p. 183.
  5. tertia die a mortuis B ; même leçon dans l’ « Hist. belli sacri », p. 183.
  6. discipulis ascendentem B ; même leçon dans l’ « Hist. belli sacri », p. 183.
  7. ac deinde consolationem B.
  8. mittentem B ; même leçon dans Tudebode, p. 28, et dans l’ « Hist. belli sacri », p. 183.