Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina emendata est

recta mente et fide credidissent, ipsis potentiores vel fortiores vel bellorum ingeniosissimos nullus invenire potuisset ; et tamen gratia Dei victi sunt a nostris. Hoc bellum factum est primo die julii[1].


[NARRATIO QUARTA]

[10.] Postquam vero Turci, inimici Dei et sancte Christianitatis, omnino fuerunt[2] devicti, per iv dies et noctes fugientes[3] huc et illuc, contigit ut Solimanus dux illorum, filius Solimani veteris, fugeret de Nicena, qui invenit x milia Arabum, qui dixerunt ei : « O infelix et infelicior omnibus gentibus, cur tremefactus fugis ? » Quibus Solimanus lacrimabiliter[4] respondit : « Quoniam olim cum habuissem omnes Francos devictos eosque putarem jam in captivitate ligatos, dum paulatim voluissem ligare adinvicem, tunc respiciens retro, vidi tam innumerabilem gentem eorum, ut, si vos aut aliquis illic adesset, putaret quod omnes montes et colles vallesque et omnia plana loca plena essent illorum multitudine. Nos igitur, illos cernentes, statim cepimus capere subitaneum iter, timentes tam mirabiliter, ut vix evaserimus de illorum manibus, unde adhuc in nimio terrore sumus ; et si mihi et verbis meis velletis credere, auferretis vos hinc, quia, si et ipsi potuerint vos solummodo scire, unus ex vobis vix amplius evadet vivus[5]. »

  1. Incipit liber quartus  ; P[ostquam], initiale en rouge ; Explicit liber III. Incipit IIII A³, B.
  2. fugerunt .
  3. fugiendo .
  4. lacrymans B.
  5. vivens .