Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/100

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

82 GVILIELMI PISONIS

CAP. XXXVII

De Cambui sive Myrto silvestri, ejusque facultatibus.

IN pinguioribus præfecturæ Paranambucensis terris circa Olindam duæ species arbusculaflorum, Cambui dictæ mihi innotuerunt. Quæ ob fragrantiam, adstrictionem foliorum, florum & fructuum, Myrti silvestris nomen merito obtinent. Prior arborescens, [cerasum] nigram per omnia externa æmulatur, si lignum, ramos, folia, flores & fructus consideres: cæterum interna qualitate cam superat, quod folia & flores optimi non solum sint odoris, sed fructus nigri admodum sint saporosi, grata accedente adstrictione, omnibus pariter Incolis expetiti, & in foro publico venales. Posterior autem frutex Myrtus est rubra, quantumque magnitudine prædictæ cedit, tantum dignitate illam superat, ac proinde fructus non tantum inter secundæ mensæ delicias, sed & Pharmacopeæ habentur. Frutex hic adspectu pulcherrimus est foliis fragrantibus, læte viridibus, oblongis, acuminatis & sibi hinc inde appositis decorator.

Semel per annum floret, tempore Brasiliensi verno, Sole ad Scorpionem accedente, tam grato odore olfactum quam niveo colore visum reficiens.

Fructus crocei baccarum sunt magnitudine, rotundo umbelico præditi, qui si ante ingressum Solis in Capricornum avellantur, succo turgent optimo, sed tandem fauces, si multum illis vescaris, constringunt. Cæterum Stomachum reficiunt, corroborant, æstumque sedant. Nullus est incolarum hujus destrictus, qui non ad fructus & folia hæc utilissima confugiat, & medicamentum sibi ex ipsis conficiat, sive interno, sive externo malo conveniens. Succi & fomenta illorum, tibiarum imprimis ulceribus, atque aliis malis, adstringendo & mundificando medentur. Balnea integra, tam fluxibus alvi, quam uteri dicata, cum felicissimo successu adhibentur. Omnia denique bona pollicetur hæc Americana Myrtus, quæ de Europæa Auctores passim testantur.

Quæ nunc brevitati studens omitto.

Tertia quoque Myrti species hic reperitur, quæ Myrtus alba appellatur, sed infrequentior est, neque à me hactenus in usus Medicinæ applicata.

Præstantioris Iconem hic adjungimus.

CAP. XXXVIII.

De Loco, ejusque facultatibus, & usu in Medicina.

VErsus districtum Portus Calvi in præfectura Paranambucensi, celebris est Lusitanis Empyricis planta, quæ Loco ab illis dicitur. Cujus Brasilianum nomen mihi aliisque est incognitum. Nascitur tantum circa oram maritimam locis sitientibus: folia habet parva, oblonga, & ad linguæ figuram acuminata, glabra, & Myrti foliis similia.

Caules ornate exiguis floribus albicantibus vestiuntur.

Radix quam fundit copiose, magna est efficaciæ, calet insigniter & subamaram habet sa[porem.]