Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/175

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

HISTOR. PLANTARVM LIB I.

IAROBA Brasiliensibus dicta [Casaca amargosa] Lusitanis. Altissimas arbores hæc planta ascendit, caule lento, tereti, qui hinc inde in longis pediculis tria folia apposita habet Phaseoli modo, sunt autem plane similia foliis Mucuna. Fructus autem similis fructui Cucte, sed ut plurimum minor, eadem pulpa, iisdem feminibus, ejusdem quoque usus.

CAMARA IAPO Brasiliensibus; Mentha corimbifera Cordi, Balsamina officinarum. Herba D. Mariæ, Mentha græca Mathioli. Lusitanis Mentastro. In pedalem aut bipedalem altitudinem assurgit, caule tereti rufescente, lenibus pilis hirsuto. Folia autem hirsuta, inferius quasi incana, acuminata, lata, in ambitu ferrata, figura foliorum urtica minoris. Consistunt folia ad exortus ramorum in suis pediculis bina opposita cum parvulis aliquot junctis. In extremitate autem ramulorum & præcipue in superioribus ramulis caulis, multi prodeunt pediculi, qui umbellatim flores ferunt, Tanaceti modo, constantes multis staminulis meris, lactescentis & dilute cærulei mixti coloris. Semen profert nigrum, oblongum, exile, quod maturum pappis evolat. Floret toto anno: odor plantæ ut Menthastri sed fortior; sapor amaricans. Calida est & sicca. Radix tenella multis radiculis constans.

ANNOTATIO. Mathiolus in Dioscorid. lib. 3. cap. 35. Cæterum, inquit, est & herba passim in hortis crescens, folio Salviæ longiore, latioreque, Betonicæ æmulo, undiquaque ferrato, in viridi albicante & caulibus bicubitalibus & aliquando majoribus: in quorum cacumine flores exeunt corymtacei, colore melino, Tanaceti modo. Planta in universum amara est, subastringens & graviter odorata. Goritiensibus hæc vulgo vocatur Mentha græca: in Hetruria vero Salvia Romana, quod potius foliis Salviam referat, quam Mentham, quin & herbam Divæ Mariæ nominant, &c. Porro non videtur eadem planta quam Auctor describit cum illa Mathioli, nam folia Brasiliensis sunt acuminata, cum illius sint obtusiora; congeneres tamen opinor, & ejusdem qualitatis, usque in medicina.

CAP. XIII.

Hydropiper. Caapeba. Caætimay. Embuayembo. Tajoja. Serpentaria major. Erva do Capitaon. Caapomonga.

HYDROPIPER Lusitanis Erva pulgera. Caulem habet teretem, nodosum, viridem, & ad nodos rufescentem: folia similia foliis falignis, in summitate ramulorum proveniunt spicæ florum tenues & longæ, plenæ flosculis albis. Fert semen triangulare, splendens, obscure brunnum feu fuscum, parvum. Radix est instar capillorum longorum, fuscorum, quibus sub aqua se sustentat: nam caules oblique sub aqua natantes, ad nodos copiosas habent fibras capillatas. Herba urit linguam instar piperis.

Lusitani utuntur ad purganda vulnera ulcerosa loco Caustici.

Confer Dodoncum lib. xx. cap. 32.

CAAPEBA Brasiliensibus, Lusitanis Erva de Nossa Senhora, aut, Cipo de Cobras: Scansilis planta, caulibus teneris, rotundis, viridibus, admodum lentis. Folium quodlibet seorsim positum in caule, in suo pediculo rufescenti, duos digitos longo & in exortu paululum incurvato, orbiculare vel cordis latioris, uti pingitur, figura, consistentia folio perfoliatæ simile, superius dilute virens, inferius albescens: (in quibusdam plantis folia pene omnia sunt rotunda) pediculus autem folii cujusque non inseritur in fimbriam seu extremitatem folii, sed plus dimidio digito ab ora versus medium folii, ut fit in Nasturtio Peruviano. Ad pe[diculos D]