Haec pagina emendata est
FRIDERICI SECUNDI
ROMANORUM ET SICILIAE REGIS
HISTORIA DIPLOMATICA.
PROOEMIUM.
26 decembris 1194.Anno MCXCIV imperatrix [Constantia] Exii civitate Marchiae filium peperit nomine Fredericum, mense decembri, in festo Sancti Stephani[1]. Riccardi de S. Germano Chronic., ap. Muratori, Scriptor
- ↑ Per litteras insertas in Radulpho de Diceto, ap. Rer. Franc. scriptor., XVII, 650, Henricus sextus imperator natum sibi filium his verbis ipse significavit: «Henricus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus et rex Sicilie, dilecto amico suo Waltero Rotomagensi archiepiscopo salutem et dilectionem. Scientes honestatem tuam de magnificentie nostre felicibus successibus plurimum gratulari, significamus discretioni tue quod nos per Dei gratiam totum regnum Sicilie et Apulie in pace possidemus. Cum autem quidam magnates regni qui nobis satis contrarii primo exstiterunt gratiam nostram recuperassent, ipsi postmodum nefandam proditionem contra personam nostram machinati sunt. Sed quia nihil opertum quod non reveletur, gratia Dei proditio illa fuit detecta et quorumdam proditorum proditione manifestata; unde omnes eos pariter jussimus captivari et in vinculis detineri. Ad cujus nostre prosperitatis augmentum, divina operante clementia, dilecta consors nostra Constantia, illustris Romanorum imperatrix augusta, in die beati Stephani protomartyris peperit nobis filium; tu itaque nostre jocunditati congaudendo de tuo et terre statu nos certifices. Datum apud Sanctum Marcum, XIII kalendas februarii (20 januar. 1195).» Fama vero puerum fuisse supposititium in partibus Alemanniae septentrionalibus increbuit. Vid. Chronic. Sampetr. Erfurt. ap. Mencken, Script., t. III, ad ann. 1214, et Albert. Stadens. ad ann. 1220. Qui quidem, enarrata prorsus ridicula fabula, concludit «dubium esse