Jump to content

Pagina:Historia diplomatica Friderici secundi 1-1.djvu/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ANNO 1198. – INDICTIONE 1.

In civitate Messanae, januario. Constantia, Romanorum imperatrix et Siciliae regina, una cum Friderico filio suo, civibus Messanae confirmat ea omnia quae imperator Henricus ipsis quondam per privilegium concessit.

(Inedit. ex libr. copiali privileg. urbis Trapani, in archivo senat. Messan. asservato.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Constancia divina favente clementia imperatrix, semper augusta et regina Sicilie. De munificentia innate nobis liberalitatis accedit ut ad preces fidelium nostrorum facilem prebeamus assensum et eorum maxime petitiones clementer admittamus, quorum experta fides et devotio specialis suffragatur ad meritum et imperialis gratie largitatem ad prosequendum effectum sue devotionis inducit. Hinc est quod nos attendentes fervorem devotionis et fidei quo in servitiis nostre magnificentie jugiter perseverastis, preces et supplicationes vestras quas vos, cives Messane, fideles nostri, majestati nostre attentius porrexistis, videlicet ut per privilegium nostrum confirmaremus vobis et civitati vestre Messane ea omnia que serenissimus quondam dominus noster imperator recolende memorie per suum vobis et predicte civitati Messane concessit, de innata solii nostri clementia admittentes, concedimus et confirmamus vobis et predicte civitati vestre Messane omnia ea que prenotatus serenissimus dominus noster imperator vobis et civitati vestre Messane concessit, juxta quod in eodem imperiali privilegio vobis facto[1] continetur; mandantes ut omnia ea, sicut in pri-

  1. Adsunt in libro privilegiorum Messanae duo Henrici sexti privilegia, prius 28 octob. 1194 in quo nomina Margariti de Brundusio et caeterorum proscriptorum Messanensium inseruntur; alterum de anno 1197, loco et mense non expressis. Utrum Constantia confirmaverit non certum habemus.