mane jurasti, sicut continetur in duobus similibus capitularibus, quorum unum penes te sigillo nostro, alterum penes nos sigillo tuo aureo signatum habetur; firmiter repromittens quod quia presens presenti debet, hominium exhibere, quandocumque nos aut successores nostri te in aliqua parte regni quam secure possis adire ad nostram presentiam vocaverimus, reverenter accedes ligium hominium prestitura, nisi certum impedimentum aut necessitas evidens interveniat; quibus cessantibus sine fraude venies ad ligium hominium faciendum. Cum autem tu, fili rex, favente Domino, ad legitimam etatem perveneris, nobis et successoribus nostris ac Ecclesie Romane fidelitatem et ligium hominium exhiberes; censum vero sexcentorum squifatorum[1] de Apulia et Calabria, quadringentorum vero de Marsia vel equivalens in auro vel argento vos ac heredes vestros statuistis Ecclesie Romane annis singulis soluturos, nisi forte impedimentum aliquod interveniat; quo cessante census ex integro persolvetur. Electiones autem secundum Deum per totum regnum canonice fiant, de talibus quidem personis quibus vos ac heredes vestri requisitum a vobis prebere debeatis assensum[2]. Ut autem hec que supra
- ↑ Rectius schifati, nummi aurei apud Graecos bysantinos usitati et a Judaeis optime cogniti: « שיפא Schipha, nomen monetae antiquae quae sic dicta fuit quod vetustate sic attrita fuerit ut figura vix agnosci amplius posset. » Buxtorf, Lexicon Chaldaic. Rabbin. Talmud., p. 2492. Verior ut censemus etymologia quam apud Cangium: « Schifati quod cavi essent, a scypho. » Pro tarenis octo in Sicilia Aragonum tempore valuisse unum schifatum noscimus. Sed quanti tempore Friderici valuerit nos latet, quum de titulo et pondere hujus monetae non sat bene constet.
- ↑ Magnam huic rei lucem affert locus iste Gestor. Innoc. III, cap. XXI, ut sequitur: « Ipse vero sagacissimus pontifex diligenter attendens quod privilegium concessionis indultum primo ab Adriano et renovatum postmodum a Clemente super quatuor capitulis, videlicet electionibus, legationibus, appellationibus et conciliis, derogabat non solum apostolicae dignitati, verum etiam ecclesiasticae libertati, mandavit imperatrici ut illis capitulis renuntiaret omnino, cum ea non esset aliquatenus concessurus. Tentavit illa propositum ejus muneribus immutare; quod cum efficere nequivisset, missis honorabilibus nuntiis Anselmo Neapolitanensi archiepiscopo, Aimerico Syracusanensi archidiacono, Thoma justitiario et Nicolao judice, post tractatum diutinum obtinuerunt concessionis privilegium innovari, capitulis illis omnino remotis, sub censu, fidelitate et hominio consuetis. Privilegium non pervenit ad illam mortis acceleratione praeventam. »