Pagina:Historia diplomatica Friderici secundi 1-1.djvu/39

E Wikisource
Haec pagina emendata est

(legendum novembris), die sabbati, anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi 1198, indictione 2, obiit Constantia illustrissima Romanorum imperatrix, semper augusta et regina Siciliae; posita in sarcophago sequenti die dominica[1]. Amato, De principe templ. Panorm., p. 448, ex vet. martyrologio Sacelli S. Petri.


ANNO 1199. – INDICTIONE 2.

[Januario ineunte.]Innocentius papa L. de Aquila comiti Fundano scribit quod cum ipsi Constantia imperatrix nuper defuncta Friderici filii sui tutelam et regni curam commiserit, ipse regnum ingredi disponit; mittit autem ante faciem suam J. tituli Sancti Stephani in Celio monte presbyterum et G. Sancti Adriani diaconum cardinales.

(Edider. Baluze, Epistol. Innocent. III, lib. I, no 563, tom. I, p. 322, et R. Pirrus, Sicil. sacr., t. I, p. 118; hic vero minus integre.)

Innocentius, etc., nobili viro L. de Aquila, comiti Fundano, etc. Quod in obsequio et fidelitate inclyte recordationis Constantie imperatricis for-

  1. Litterae autem Innocentii diem mortis ad 27 novembris indicant. «Cum imperatrix parum post annum a morte imperatoris ageret in extremis, statuit [Gualterum regni cancellarium] familiarem regium cum Panormitanensi, Montis Regalis et Capuano archiepiscopis. Balium vero regni domino papae dimisit ab omnibus juramento firmandum, quoniam ad eum spectabat tanquam ad dominum principalem, constituens ut singulis annis durante balio perciperet de proventibus regni triginta millia tarenorum, et si quas expensas pro regni foret defensione facturus, omnes sibi ex integro redderentur. Sicque debitum carnis exsolvit.» Gest. Innocent. III, cap. XXIII. Diem conditi testamenti noscimus ex fragmento quod ad ecclesiam Panormitanam pertinet, eisdem verbis a Pirro, Inveges et Mongitore relato: «Actum in palatio Panhormitano, XXV novembris, II indictione.»