Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/183

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est





Non, si priores Mæonius tenet
Sedes Homerus, Pindaricæ latent
     Ceæque et Alcæi minaces
          Stesichorique graves Camænæ,
Nec, si quid olim lusit Anacreon,
Delevit ætas ; spirat adhuc amor,
     Vivuntque conmissi calores
          Æoliæ fidibus puellæ.
Non sola comptos arsit adulteri
Crines et aurum vestibus illitum
     Mirata regalesque cultus
          Et comites Helene Lacæna
Primusve Teucer tela Cydonio
Direxit arcu ; non semel Ilios
     Vexata ; non pugnavit ingens
          Idomeneus Sthenelusve solus
Dicenda Musis prœlia ; non ferox
Hector, vel acer Deiphobus graves