Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/249

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est




 
Desperat tractata nitescere posse relinquit.
Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
Primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Tu, quid ego et populus mecum desideret audi.
Si plausoris eges aulæa manentis et usque
Sessuri, donec cantor « vos plaudite » dicat ;
Ætatis cujusque notandi sunt tibi mores,
Mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Reddere qui voces jam scit puer, et pede certo
Signat humum, gestit paribus colludere et iram
Colligit ac ponit temere, et mutatur in horas.
Imberbus juvenis tandem custode remoto,
Gaudet equis canibusque et aprici gramine Campi,
Cereus in vitium flecti, monitoribus asper,
Utilium tardus provisor, prodigus æris,
Sublimis cupidusque, et amata relinquere pernix.