Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/256

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est




               
Aut operæ celeris nimium, curaque carentis,
Aut ignoratæ premit artis crimine turpi.
Non quivis videt inmodulata poemata judex ;
Et data Romanis venia est indigna poetis.
Idcircone vager scribamque licenter ; an omnes
Visuros peccata putem mea, tutus et intra
Spem veniæ cautus ? Vitavi denique culpam,
Non laudem merui. Vos exemplaria Græca
Nocturna uersate manu, uersate diurna.
At uestri proaui Plautinos et numeros et
Laudavere sales, nimium patienter utrumque,
Ne dicam stulte, mirati ; si modo ego et vos
Scimus inurbanum lepido seponere dicto,
Legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Ignotum tragicæ genus invenisse Camenæ
Dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis
Quæ canerent agerentque peruncti fæcibus ora.