Jump to content

Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/258

E Wikisource
Haec pagina emendata est



 
Multa dies et multa litura coercuit, atque
Præsectum decies non castigavit ad unguem.
Ingenium misera quia fortunatius arte
Credit et excludit sanos Helicone poetas
Democritus, bona pars non ungues ponere curat,
Non barbam ; secreta petit loca, balnea vitat ;
Nanciscetur enim pretium nomenque poetæ,
Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam
Tonsori Licino commiserit. O ego lævus
Qui purgor bilem sub verni temporis horam  !
Non alius faceret meliora poemata ; verum
Nil tanti est. Ergo fungar vice cotis, acutum
Reddere quæ ferrum valet exsors ipsa secandi.
Munus et officium, nil scribens ipse, docebo ;
Unde parentur opes ; quid alat formetque poetam,
Quid deceat, quid non ; quo virtus, quo ferat error.