Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/264

E Wikisource
Haec pagina emendata est



 
Et patris, et nostras, nonumque prematur in annum,
Membranis intus positis, delere licebit,
Quod non edideris ; nescit vox missa reverti.
Silvestres homines sacer, interpresque Deorum
Cædibus et victu fœdo deterruit Orpheus,
Dictus ob hoc lenire tigris rabidosque leones ;
Dictus et Amphion, Thebanæ conditor arcis,
Saxa movere sono testudinis, et prece blanda
Ducere quo vellet. Fuit hæc sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis ;
Concubitu prohibere vago, dare jura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno ;
Sic honor et nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus
Tyrtæusque mares animos in Martia bella