Haec pagina emendata est
Et, quod non didici, sane nescire fateri.
Ut præco, ad merces turbam qui cogit emendas,
Assentatores jubet ad lucrum ire poeta
Dives agris, dives positis in fœnore nummis.
Si vero est unctum qui recte ponere possit
Et spondere levi pro paupere et eripere atris
Litibus implicitum, mirabor, si sciet inter-
noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu, seu donaris, seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Lætitiæ ; clamabit enim : Pulchre ! bene ! recte !
Pallescet super his ; etiam stillabit amicis
Ex oculis rorem ; saliet, tundet pede terram.
Ut qui conducti plorant in funere dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
Derisor vero plus laudatore movetur.