Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/268

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est




 
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit ;
Fiet Aristarchus ; nec dicet : Cur ego amicum
Offendam in nugis ? Hæ nugæ seria ducent
In mala derisum semel exceptumque sinistre.
Ut mala quem scabies aut morbus regius urget
Aut fanaticus error, et iracunda Diana,
Vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam,
Qui sapiunt ; agitant pueri, incautique sequuntur.
Hic, dum sublimis versus ructatur, et errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum foveamve, licet, Succurrite, longum
Clamet, io cives ! non sit, qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre, et demittere funem,
Qui scis, an prudens huc se dejecerit atque
Servari nolit ? dicam ; Siculique poetæ
Narrabo interitum ; Deus inmortalis haberi