Haec pagina emendata est
Audeat esuriens dominus contingere granum,
Ac potius foliis parcus vescatur amaris ;
Si positis intus Chii veterisque Falerni
Mille cadis, nihil est, tercentum milibus, acre
Potet acetum ; age, si et stramentis incubet unde-
octoginta annos natus, cui stragula vestis,
Blattarum ac tinearum epulæ, putrescat in arca :
Nimirum insanus paucis videatur, eo quod
Maxima pars hominum morbo jactatur eodem.
Filius, aut etiam hæc libertus ut ebibat hæres,
Dis inimice senex, custodis ? ne tibi desit ?
Quantulum enim summæ curtabit quisque dierum,
Unguere si caules oleo meliore, caputque
Cœperis impexa fœdum porrigine ? Quare,
Si quidvis satis est, pejuras, surripis, aufers
Undique ? tun' sanus ? Populum si cædere saxi