Haec pagina emendata est
Stultitiæ, atque ignem gladio scrutare. Modo, inquam.
Hellade percussa, Marius cum præcipitat se,
Cerritus fuit ? an commotæ crimine mentis
Absolves hominem, et sceleris damnabis eumdem
Ex more inponens cognata vocabula rebus ?
Libertinus erat, qui circum compita siccus
Lautis mane senex manibus currebat, et, — « Unum,
Quid tam magnum ? » addens, « unum me surpite morti,
Dis etenim facile est, » orabat ; sanus utrisque
Auribus atque oculis ; mentem, nisi litigiosus,
Exciperet dominus, cum venderet. Hoc quoque vulgus
Chrysippus ponit fœcunda in gente Meneni.
— « Juppiter, ingentes qui das adimisque dolores,
Mater ait pueri menses jam quinque cubantis,
Frigida si puerum quartana reliquerit, illo
Mane die, quo tu indicis jejunia, nudus