Haec pagina emendata est
Hoc quoque, Tiresia, præter narrata petenti
Responde : quibus amissas reparare queam res
Artibus atque modis ? Quid rides ?
Jamne doloso
Non satis est Ithacam revehi, patriosque Penates
Adspicere ?
O nulli quidquam mentite, vides ut
Nudus inopsque domum redeam, te vate ; neque illic
Aut apotheca procis intacta est, aut pecus. Atqui
Et genus, et virtus, nisi cum re, vilior alga est.