Haec pagina emendata est
Ad te, inquam.
Quo pacto, pessime ?
Laudas
Fortunam et mores antiquæ plebis ; et idem,
Si quis ad illa Deus subito te agat, usque recuses ;
Aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
Aut quia non firmus rectum defendis, et hæres
Nequiquam cæno cupiens evellere plantam.
Romæ rus optas ; absentem rusticus Urbem
Tollis ad astra levis. Si nusquam es forte vocatus
Ad cenam, laudas securum olus ; ac, velut usquam
Vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,