Nos majus veriti, postquam nihil esse pericli
Sensimus, erigimur. Rufus posito capite, ut si
Filius immaturus obisset, flere. Quis esset
Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
Tolleret ? » Heu, Fortuna ! quis est crudelior in nos
Te Deus ? ut semper gaudes illudere rebus
Humanis ! » Varius mappa compescere risum
Vix poterat. Balatro, suspendens omnia naso,
— « Hæc est condicio vivendi » aiebat ; eoque
Responsura tuo nunquam est par fama labori.
Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
Sollicitudine districtum ? ne panis adustus,
Ne male conditum jus apponatur, ut omnes
Præcincti recte pueri comptique ministrent.
Adde hos præterea casus, aulæa ruant si,
Ut modo ; si patinam pede lapsus frangat agaso.
Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res