Haec pagina emendata est
Liberum et erectum præsens hortatur, et aptat ?
Quodsi me populus Romanus forte roget, cur
Non, ut porticibus, sic judiciis fruar isdem,
Nec sequar, aut fugiam, quæ diligit ipse vel odit ;
Olim quod vulpes ægroto cauta leoni
Respondit, referam : « Quia me vestigia terrent,
Omnia te aduersum spectantia, nulla retrorsum. »
Bellua multorum es capitum ; nam quid sequar aut quem ?
Pars hominum gestit conducere publica ; sunt qui
Crustis et pomis viduas venentur avaras,
Excipiantque senes, quos in vivaria mittant ;
Multis occulto crescit res fœnore. Verum
Esto, aliis alios rebus studiisque teneri ;
Idem eadem possunt horam durare probantes ?
— « Nullus in orbe sinus Bais praelucet amœnis, »