Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/243

E Wikisource
Haec pagina emendata est


Non audet nisi qui didicit dare ; quod medicorum est,
Promittunt medici ; tractant fabrilia fabri :
Scribimus indocti doctique poemata passim.
Hic error tamen et levis hæc insania, quantas
Virtutes habeat, sic collige. Vatis avarus
Non temere est animus ; versus amat, hoc studet unum ;
Detrimenta, fugas servorum, incendia ridet ;
Non fraudem socio, puerove incogitat ullam
Pupillo ; vivit siliquis et pane secundo ;
Militiæ quamquam piger et malus, utilis urbi,
Si das hoc, parvis quoque rebus magna juvari.
Os tenerum pueri balbumque poeta figurat ;
Torquet ab obscœnis jam nunc sermonibus aurem ;
Mox etiam pectus præceptis format amicis,
Asperitatis et invidiæ corrector et iræ,
Recte facta refert ; orientia tempora notis