Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/250

E Wikisource
Haec pagina emendata est


Cum loca jam recitata revolvimus inreuocati ;
Cum lamentamur non apparere labores
Nostros et tenui deducta poemata filo ;
Cum speramus eo rem venturam, ut, simul atque
Carmina rescieris non fingere, commodus ultro
Arcessas, et egere vetes, et scribere cogas.
Sed tamen est operæ pretium cognoscere, quales
Ædituos, habeat belli spectata domique
Virtus, indigno non committenda poetæ.
Gratus Alexandro regi Magno fuit ille
Chœrilus, incultis qui versibus et male natis
Rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos.
Sed veluti tractata notam labemque remittunt
Atramenta, fere scriptores carmine fœdo
Splendida facta linunt. Idem rex ille, poema
Qui tam ridiculum tam care prodigus emit,