Jump to content

Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/257

E Wikisource
Haec pagina emendata est


Quis dem ? Quid non dem ? renuis tu, quod jubet alter ;
Quod petis, id sane est invisum acidumque duobus ;
Præter cetera me Romæne poemata censes
Scribere posse inter tot curas, totque labores ?
Hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictis
Omnibus officiis ; cubat hic in colle Quirini,
Hic extremo in Aventino ; uisendus uterque ;
Intervalla vides humane commoda. Verum
Puræ sunt plateæ, nihil ut meditantibus obstet.
Festinat calidus mulis gerulisque redemptor ;
Torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum ;
Tristia robustis luctantur funera plaustris ;
Hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus.
I nunc, et uersus tecum meditare canoros.
Scriptorum chorus omnis amat nemus, et fugit urbes,