Haec pagina emendata est
Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare rogati ;
Injussi nunquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc. Cæsar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris atque suam, non
Quidquam proficeret ; si conlibuisset, ab ovo
Usque ad mala citaret, « Io Bacche ! » modo summa
Voce, modo hac, resonat quæ chordis quattuor ima.
Nil æquale homini fuit illi. Sæpe velut qui
Currebat fugiens hostem, persæpe velut qui
Junonis sacra ferret. Habebat sæpe ducentos,
Sæpe decem servos ; modo reges atque tetrarchas,
Omnia magna loquens ; modo, « Sit mihi mensa tripes, et