Haec pagina emendata est
Cum ventum ad verum est : sensus moresque repugnant,
Atque ipsa utilitas, justi prope mater et æqui.
Cum prorepserunt primis animalia terris,
Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter
Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant armis, quæ post fabricaverat usus ;
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,
Nominaque invenere. Dehinc absistere bello,
Oppida cœperunt munire et ponere leges ;
Ne quis fur esset neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli
Causa ; sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos venerem incertam rapientes more ferarum,
Viribus editior cædebat ut in grege taurus.
Jura inventa metu injusti fateare necesse est,