Pagina:Horace - Odes, juxtalinéaire, 1847.djvu/10

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
CARMEN IX.
AD MÆCENATEM.

Mæcenas, atavis edite regibus,
O et præsidium ; et dulce decus meum :
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat, metaque fervidis
Evitata rotis palmaque nobilis        5
Terrarum dominos evehit ad deos ;
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus ;
Illum, si proprio condidit horreo
Quidquid de Libycis verritur areis.        10